PEDICULA

PEDICULA
PEDICULA
Latinis videntur fuisse dicta, quae Graecis Ποδαρουλια, vel Γ῾ποπόδια, scabella, quo nomine sandalia lignea veniebant, quibus in Choris et saltationibus Veteres olim usi fuêre. Uti enim hodie in Musicis con centibus, ab eo qui reliquis una canentibus modum dat, levatâ positâque manu mensa aut liber feritur, quod mensuram percutere vulgo diciturtita apud Veteres in Choris ac salt ationibus, pedum supplosione idem fiebat. Habebant autem tales, in Theatris, quo clarior sonus esset, ligneas sub pedibussoleas, ad huc usum solum factas, κρουπέξια Graecis, et κρούπετα, atque hinc ποδοκτύποι et ποδοψόφοι, vocitati sunt: Imo, quo maiorem sonantioremque strepitum ederent, multi, saltantibus Pantomimis, ferreasad eam rem soleas habebant, ut ex Luciano discimus. Cuiuscem odi sandalia, lignea inprimis, Latini scabella videntur appellâsse, quod instar scabellorum essent et ex ligno fierent, pedibusque subicerentur, uti scabella, quae ὑποπόδια hinc Graecis dicta sunt, sive Pedicula, etiam ποδοψόφια, a pedum strepitu, quem ederent. Sed et forte habuerunt scabella in hunc usum parata, quae pedis pulsu ligneâ soleâ vel ferreâ percussa sonarent. Namque quemadmodum ποδῶν κτύπον saltationi Mimorum adhibitum fuisse, scribit Lucianus, ita et Scabellorum crepitum saltantibus fieri solitum, docet Suetonius de Caligula, c. 54. Saltabat autem nonnumquam etiam noctu: et quondam tres Consulares secundâ vigiliâ in Palatium accitos multaque et extrema metuentes super pulpitum collocavit: deinderepente magnô tibiarum et scabellorum crepitu, cum palla tunic aque talari prosiluit ac de saltatô canticô abiit. Quae scabella, quia sineulla toni variatione, tenore quôdam continuô et aequali, ad pedem feriebantur, inde quoque syntona appellata sunt. Unde Syntonarius, qui scabella aut cymbala pede percutiebat, quemadmodum idem a Pediculis, Pedicularius. Optimae Glossae, Pedicularius, Συντονάριος. Pedicularium vocant, τὸν ποδοψόφον, τὸν τοδί κτυποῦντα, quales etiam Pedarii vel Podarii dicebantur. Aliae Glossae, Ποδοψόφοι, Podarii: in iisdem Ποδοψόφιον, crepitaculum. Excerpta ex veterib. Glossis: Crotalum, ποδῶν ψόφος: Cuiusmodi pedum crotala et crepitacula ἀσκάρους etiam Graeci vocâsse videntur. Nam ἄσκαρος calcei genus est Hesychio, etc. Vide Salmas. ad Vopisc. in Carino Imperat. c. 10. et infra in voce Scabellum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • pediculatus — pedicula̱tus, ...ta, ...tum [zu lat. pediculus= Füßchen]: gestielt, mit einem Füßchen versehen; z. B. in der Fügung ↑Granuloma pediculatum …   Das Wörterbuch medizinischer Fachausdrücke

  • pediculation — pediculāˈtion or pediculōˈsis noun Lousiness • • • Main Entry: ↑Pediculus …   Useful english dictionary

  • Pediculus — noun type genus of Pediculidae: true lice infecting humans • Syn: ↑genus Pediculus • Hypernyms: ↑arthropod genus • Member Holonyms: ↑Pediculidae, ↑family Pediculidae • Member Meronyms …   Useful english dictionary

  • PERCUTERE — mensuram vulgo dicuntur, qui modum canendi praescribunt. In omnibus enim etiam Veter. choris Mesochori erant, τοῦ χοροῦ κορυφκῖοι Graecis appellati, qui coeteris ad canendum praeibant et modum canendi dabant, pede in eam rem pulpitum aut solum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SCABELLUM — Graece ὑποπόδιον, ad verbum Suppedium, unde σουππέδια apud Nicetam pro scabellis, quae pedibus supponuntur. Graecis recentioribus ποδαρούλια, quam tamen vocem Eustathius interpretatur γυναικεῖα ὑποπόδια, muliebria scabella, quae ἀίθρανα Suidae,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • pediculat — PEDICULÁT, Ă, pediculaţi, te, adj. Care are pedicul, cu pedicul. – Din fr. pédiculé. Trimis de valeriu, 13.09.2007. Sursa: DEX 98  PEDICULÁT adj. v. pedunculat. Trimis de siveco, 13.09.2007. Sursa: Sinonime  pediculát adj …   Dicționar Român

  • Granulom — Granulo̱m [zu lat. granulum = Körnchen] s; s, e, in fachspr. Fügungen: Granulo̱ma, Mehrz.: ta: Bezeichnung für bestimmte ↑Granulationsgeschwülste; bes. in der Zahnmedizin Bez. für eine Granulationsgeschwulst an der Zahnwurzelspitze; krankhafte… …   Das Wörterbuch medizinischer Fachausdrücke

  • pedicularis — pə̇ˌdikyəˈla(a)rə̇s noun Usage: capitalized Etymology: New Latin, from Latin (herba) pedicularis lousewort : a large genus of hemiparasitic herbs (family Scrophulareaceae) found in temperate or alpine regions that have pinnate or pinnatifid… …   Useful english dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”